Archive for mentis conceptus

Enunciativam orationem significatur

Posted in Literature, Philosophy, Science with tags , , on September 20, 2009 by Abel Covarrubias

Sed quia intellectus vel ratio, non solum concipit in seipso veritatem rei tantum, sed etiam ad eius officium pertinet secundum suum conceptum alia dirigere et ordinare; ideo necesse fuit quod sicut per enunciativam orationem significatur ipse mentis conceptus, ita etiam essent aliquae aliae orationes significantes ordinem rationis, secundum quam alia diriguntur.

Dirigitur autem ex ratione unius hominis alius homo ad tria: primo quidem, ad attendendum mente; et ad hoc pertinet vocativa oratio: secundo, ad respondendum voce; et ad hoc pertinet oratio interrogativa: tertio, ad exequendum in opere; et ad hoc pertinet quantum ad inferiores oratio imperativa; quantum autem ad superiores oratio deprecativa, ad quam reducitur oratio optativa: quia respectu superioris, homo non habet vim motivam, nisi per expressionem sui desiderii.

Quia igitur istae quatuor orationis species non significant ipsum conceptum intellectus, in quo est verum vel falsum, sed quemdam ordinem ad hoc consequentem; inde est quod in nulla earum invenitur verum vel falsum, sed solum in enunciativa, quae significat id quod mens de rebus concipit.

Et inde est quod omnes modi orationum, in quibus invenitur verum vel falsum, sub enunciatione continentur: quam quidam dicunt indicativam vel suppositivam. Dubitativa autem ad interrogativam reducitur, sicut et optativa ad deprecativam.

Definitionem enunciatio

Posted in Literature, Philosophy, Science with tags , , , on September 12, 2009 by Abel Covarrubias

Deinde cum dicit: non autem in omnibus etc., ostendit quod per hanc definitionem enunciatio differt ab aliis orationibus. Et quidem de orationibus imperfectis manifestum est quod non significant verum vel falsum, quia cum non faciant perfectum sensum in animo audientis, manifestum est quod perfecte non exprimunt iudicium rationis, in quo consistit verum vel falsum.

His igitur praetermissis, sciendum est quod perfectae orationis, quae complet sententiam, quinque sunt species, videlicet enunciativa, deprecativa, imperativa, interrogativa et vocativa.

Non tamen intelligendum est quod solum nomen vocativi casus sit vocativa oratio: quia oportet aliquid partium orationis significare aliquid separatim, sicut supra dictum est; sed per vocativum provocatur, sive excitatur animus audientis ad attendendum; non autem est vocativa oratio nisi plura coniungantur; ut cum dico, o bone Petre.

Harum autem orationum sola enunciativa est, in qua invenitur verum vel falsum, quia ipsa sola absolute significat conceptum intellectus, in quo est verum vel falsum.

Sed quia intellectus vel ratio, non solum concipit in seipso veritatem rei tantum, sed etiam ad eius officium pertinet secundum suum conceptum alia dirigere et ordinare; ideo necesse fuit quod sicut per enunciativam orationem significatur ipse mentis conceptus, ita etiam essent aliquae aliae orationes significantes ordinem rationis, secundum quam alia diriguntur.

Dirigitur autem ex ratione unius hominis alius homo ad tria: primo quidem, ad attendendum mente; et ad hoc pertinet vocativa oratio: secundo, ad respondendum voce; et ad hoc pertinet oratio interrogativa: tertio, ad exequendum in opere; et ad hoc pertinet quantum ad inferiores oratio imperativa; quantum autem ad superiores oratio deprecativa, ad quam reducitur oratio optativa: quia respectu superioris, homo non habet vim motivam, nisi per expressionem sui desiderii.

Quia igitur istae quatuor orationis species non significant ipsum conceptum intellectus, in quo est verum vel falsum, sed quemdam ordinem ad hoc consequentem; inde est quod in nulla earum invenitur verum vel falsum, sed solum in enunciativa, quae significat id quod mens de rebus concipit.

Et inde est quod omnes modi orationum, in quibus invenitur verum vel falsum, sub enunciatione continentur: quam quidam dicunt indicativam vel suppositivam. Dubitativa autem ad interrogativam reducitur, sicut et optativa ad deprecativam.

andnowforthesecondhalf

Because life is just a bowl of cherries.

Besser lesen

Besser mal was lesen. Was Besseres lesen. Die besseren Menschen lesen.

Why I Can't stop Reading

All my amazing reads - and some of the not so amazing

Dionne Lister - Author

I love sharing my stories but I wish they wouldn't keep me awake at night

nettebuecherkiste

Bücher sind eine Brücke in eine andere Welt

(Cirkumfleks) Magazine

Simplicity is Perfection

Tea, Books & Thoughts

All I need in life is a good book and a warm cup of tea

KDinacan

Hopes are up, guards are down

KROUTCHEV PLANET PHOTO

Photographers, illustrators, graffiti, designers, artists...Фотографов, иллюстраторов, граффити, дизайнеров, художников ...摄影师,插画,涂鸦,设计师,艺术家...フォトグラファー、イラストレーター、落書き、デザイナー、芸術家...

danklook™

on women in black and white fine art photography

geblendetblog

Alexandra Evang

Plein les yeux

Inspirations et autres délices graphiques

Flannery Wilson

Lecturer, University of Wisconsin-Stevens Point

Amanda L. V. Shalaby

Award Nominated English Historical Romance Author

NewsFeed

Breaking news and updates from Time.com. News pictures, video, Twitter trends.

Alpine Archäologie

Alpine Archäologie @ Abteilung für Ur- und Frühgeschichte, Universität Zürich

Follow

Get every new post delivered to your Inbox.

Join 344 other followers

%d bloggers like this: